HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XIII: De consecratione summi sacerdotis, et minorum

#Levit. VIII#Levit. XXI

Iterum praecepit Dominus Moysi, ut initiaret Aaron et filios ejus in sacerdotes. Et tunc omnes quidem filii Aaron consecrati sunt, sed non omnes postea de genere ipsius. Caecus enim, vel claudus, si grandi, vel parvo, aut torto naso, si gibbosus, aut herniosus, si jugem scabiem habens, vel impetiginem, de semine Aaron erat, non poterat ministrare, nec intrare sanctuarium, vescebantur tamen panibus, qui offerebantur in sanctuario. Tulit ergo Moyses, juxta praeceptum Domini, Aaron, et filios ejus, vestesque sanctas, et oleum unctionis, vitulum quoque, et arietes duos, et canistrum cum tribus generibus azymorum, tortas scilicet panis, et quae collyrida dicitur, lagano et crustulo. Est autem crustulum panis, qui fere in crustam induratus est. Et congregavit omnem multitudinem ad ostium tabernaculi. In electione enim pontificis assensus desideratur plebis. Tradit autem Josephus, quia animos populi inclinavit ad sacerdotium Aaron in hunc modum. Dixit enim, quia ipse seipsum, dignum sacerdotio judicaverat, tum pro familiaritate, quam habebat cum Domino, tum quia plurimum pro populo laboraverat, tum quia quisque naturaliter amicus sui est; sed Dominus digniorem Aaron judicaverat; cum ergo placuisset populo, obtulit Domino Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos aquis fontium, et Aaron feminalia induisset, vestivit eum Moyses septem aliis vestibus, quas praediximus, fundensque super caput ejus oleum unctionis, unxit caput ejus et manus, ita quod per barbam stillavit oleum, usque in oram vestimenti ejus. Filios autem ejus vestivit lineis, et balteis cingens imposuit eis mitras, et manus eorum oleo sanctificavit. Linivit quoque tabernaculum sancto oleo cum omni supellectili sua. Cumque aspersisset utrumque altare septies aquis, unxit illud, et omnia vasa ejus, labiumque aeneum cum basi sua sanctificavit oleo.